|
[14] (1)
Druides a
bello abesse
consuerunt neque
tributa
una cum
reliquis pendunt;
militiae
vacationem
omniumque
rerum habent
immunitatem. (2)
Tantis excitati
praemiis
et sua
sponte
multi in
disciplinam
conveniunt
et a
parentibus
propinquisque
mittuntur. (3)
Magnum ibi
numerum versuum
ediscere
dicuntur. Itaque
annos nonnulli
vicenos
in disciplina
permanent. (4)
Neque fas esse
existimant
ea
litteris mandare,
cum
in reliquis
fere rebus,
publicis
privatisque
rationibus
Graecis
litteris
utantur. Id
mihi duabus
de causis
instituisse
videntur,
quod
neque
in vulgum
disciplinam efferri
velint
neque
eos, qui
discunt, litteris
confisos minus
memoriae studere:
quod
fere
plerisque
accidit,
ut praesidio
litterarum
diligentiam
in perdiscendo
ac memoriam
remittant. (5)
In primis
hoc volunt
persuadere, non
interire animas,
sed ab
aliis post
mortem transire
ad alios,
atque hoc
maxime ad
virtutem excitari
putant
metu
mortis neglecto. (6)
Multa praeterea de
sideribus
atque
eorum motu,
de mundi
ac terrarum
magnitudine,
de rerum
natura,
de deorum
immortalium vi
ac potestate
disputant
et iuventuti
tradunt.
Cayo
Julio César De Bello Gallico VI,
14 |
|