His de causis aguntur omnia raptim atque turbate. Nec docendi Caesaris propinquis eius spatium datur (...) (I, 5, 1 ).

Decurritur ad illud extremum atque ultimum senatus consultum, quo nisi paene in ipso urbis incendio atque in desperatione omnium salutis senatorum audacia numquam ante descensum est: dent operam consules, praetores, tribuni plebis, quique pro consulibus sint ad urbem, ne quid res publica detrimenti capiat. (I, 5, 3).

(..) Profugiunt statim ex urbe tribuni plebis seseque ad Caesarem conferunt. Is eo tempore erat Ravennae exspectabatque suis lenissimis postulatis responsa, si qua hominum aequitate res ad otium deduci posset. (I, 5, 5).

Cayo Julio César  Guerra Civil I, 5, 1,  I, 5, 3  y  I, 5,

 

Traducción literal   

         

Inicio

Antología De Bello Civili

Traducción literaria