César asesta el golpe final

[93] <...> (5) Quod ubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, signum dedit. (6) Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. (7) Quibus submotis, omnes sagittarii funditoresque destituti, inermes, sine praesidio interfecti sunt. (8) Eodem impetu cohortes sinistrum cornu, pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie Pompeianis, circumierunt eosque a tergo sunt adorti. [94] (1) Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. (2) Ita cum recentes atque integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt.

Cayo Julio César Guerra Civil III, 93, 5-8 a 94, 2

 

 

Traducción literal

Traducción literaria

        

Inicio

Antología De Bello Civili