|
[LXII] "...
luna lucebat
tanquam
meridie. Venimus
inter monimenta:
homo meus
coepit
ad stelas facere;
sedeo
ego cantabundus
et
stelas numero...
Illle exuit
se
et omnia
vestimenta
secundum
viam posuit.
Mihi
anima in
naso esse;
stabam
tanquam
mortuus.
At ille
circumminxit
vestimenta
sua,
et subito
lupus factus est...
ululare
coepit et
in silvas
fugit...
Gladium tamen
strinxi
et <in
tota via>
umbras
cecidi, donec
ad
villam amicae
meae
pervenirem.
In
larvam
intravi,
paene
animam
ebullivi,
sudor
mihi
per
bifurcum
volabat, oculi
mortui; vix
unquam
refectus sum.
Melissa mea
mirari
coepit,
quod
tam
sero
ambularem,
et: 'Si
ante, inquit,
venisses, saltem
nobis
adiutasses; lupus
enim
villam intravit
et
omnia
pecora
perculit;
tanquam
lanius
sanguinem
illis
misit.
Nec
tamen derisit,
etiamsi
fugit; servus
enim noster
lancea collum
eius traiecit'.
Haec ut
audivi,
operire oculos
amplius non
potui, sed...
domum fugi
tanquam
copo
compilatus;
... Vt vero
domum
veni,
iacebat
miles
meus
in lecto
tanquam bovis,
et
collum
illius medicus
curabat.
Intellexi illum
versipellem
esse, nec
postea
cum illo
panem gustare
potui...
ego si
mentior, genios
vestros iratos
habeam."
Petronio Satiricón LXII |