[III 89] Caesar, superius institutum servans, decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortes in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII castris praesidio reliquerat. Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, mediae aciei Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium  constitit. Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus, timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit et quid fieri vellet ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare. Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit ne iniussu suo concurreret; se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.

 Cayo Julio César  Guerra Civil III, 89

  

Traducción literal

        

 

Antología De Bello Civili

   
  Traducción literaria Inicio