Adeste, fideles, laeti, triumphantes,
Venite, venite in Bethlehem.
Natum videte Regem
angelorum.
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

Cantet nunc "io!" Chorus angelorum,
Cantet nunc aula caelestium:
"
Gloria, gloria in excelsis Deo".
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

Aeterni Parentis splendorem aeternum
Velatum sub carne videbimus:
Deum infantem, pannis involutum.
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

Ergo, qui natus die hodierna,
Jesu, tibi sit gloria,
Patris aeterni Verbum caro factum.
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

Deum de Deo, lumen de lumine,
Gestant puellae viscera,
Deum verum, genitum non factum.
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

En, grege relicto, humiles ad cunas
Vocati pastores adproperant:
Et nos ovanti gradu festinemus.
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

Stella duce, magi Christum adorantes
Aurum, tus et myrrham dant munera.
Iesu infanti Corda praebeamus;
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

Pro nobis egenum et foeno cubantem,
Piis foveamus amplexibus.
Sic nos amantem quis non redamaret?
Venite, adoremus, venite, adoremus,
Venite, adoremus Dominum.

 

 

 

 

 

 

Traducción literal

Antología latina

Traducción literaria

Inicio