[37] (3) Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto, ordines perturbant. (4) Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. (5) Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; (6) noctu ad unum omnes, desperata salute, se ipsi interficiunt. (7) Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

 Cayo Julio César  De Bello Gallico V, 37, 3-7

Traducción literal

Traducción literaria

Inicio 

Antología De Bello Gallico