César ordena a sus legiones que le sigan. Comienza la guerra

Tota Italia dilectus habentur, arma imperantur; pecuniae a municipiis exiguntur, e fanis tolluntur: omnia divina humanaque iura permiscentur. VII (1)  Quibus rebus cognitis, Caesar apud milites contionatur. Omnium temporum iniurias inimicorum in se commemorat; < ... > (8) Conclamant legionis XIII, quae aderat, militeshanc enim initio tumultus evocaverat, reliquae nondum convenerantsese paratos esse imperatoris sui tribunorumque plebis iniurias defendere. VIII (1) Cognita militum voluntate, Ariminum cum ea legione proficiscitur, ibique tribunos plebis, qui ad eum confugerant, convenit. reliquas legiones ex hibernis evocat et subsequi iubet.

Cayo Julio César  Guerra Civil I, 6 - I - 8  passim

I

 

 Traducción literal

Traducción literaria

 Inicio

Antología De Bello Civili