ORFEO Y EURÍDICE

Orpheus, optimus poeta, etiam feras lyrae sono mulcebat. Eurydicam, pulchram feminam, in matrimonio habebat valdeque amabat. Orpheus cum Eurydica beate per annos vivebat, sed vipera Eurydicam mordet venenoque celeriter necat. Eurydica in Inferos, umbrarum regna, descendit. Orpheus quoque in Inferos venit et per umbras Eurydicam suam quaerit. Postremo etiam Proserpinam, Inferorum deam reginamque, suis maestis verbis movet. Iam Orpheus Eurydicam ex Inferis laetus reducebat, sed respicere non debebat. Tamen Orpheus anxius ad Inferos respicit. Tunc Eurydica in Inferos rursus descendit ibique perpetuo manet. Orpheus per silvas maestus errabat atque multis lacrimis Eurydicam vocabat.

 

Traduccion literal

Inicio

 

 

 Traducción literaria

Antología latina