Antiguos dioses de los romanos

Initio Romani, genus agricolarum, rudia numina inuocabant. Inuocabant enim Iouem, numen caeli et fulminis; Martem, dominum hiemis et tempestatis; Saturnum, auctorem sementis et agrorum; Terminum, custodem limitum; Siluanum, deum siluarum nemorumque; Cererem, deam frugum et herbarum; Venerem, dominam florum; Palem, propitiam pecori pastoribusque. Postea Romani deorum nomina novis fabulis augent atque imprimis appellant Iouem hominum deorumque patrem. Postremo Tarquinius Superbus, Romanorum ultimus rex, in monte Capitolio Ioui Optimo Maximo magnificum templum aedificat.

 

Traduccion literal

Inicio

 

 

 Traducción literaria

Antología latina