III

Lugete, o Veneres Cupidinesque

et quantum est hominum venustiorum:

passer mortuus est meae puellae,

passer, deliciae meae puellae,

       quem plus illa oculis suis amabat.       5

nam mellitus erat suamque norat

ipsam tam bene quam puella matrem,

nec sese a gremio illius movebat,

sed circumsiliens modo huc modo illuc

        ad solam dominam usque pipiabat.     10

qui nunc it per iter tenebricosum

illuc, unde negant redire quemquam.

at vobis male sit, malae tenebrae

Orci, quae omnia bella devoratis:

        tam bellum mihi passerem abstulistis.     15

o factum male! o miselle passer!

tua nunc opera meae puellae

flendo turgiduli rubent ocelli.

                     Catulli Carmina III

     
     
     
     
     

 

Traduccion literal

Inicio

Traducción literaria

Antología latina