[9] P. Cornelius Scipio Hannibali primus occurritCommisso proelio, fugatis suis ipse vulneratus in castra rediitSempronius Gracchus et ipse confligit apud Trebiam amnemIs quoque vinciturHannibali multi se in Italia dedideruntInde ad Tusciam veniens Hannibal Flaminio consuli occurritIpsum Flaminium interemit; Romanorum XXV milia caesa sunt, ceteri diffugeruntMissus adversus Hannibalem postea a Romanis Q. Fabius MaximusIs eum differendo pugnam ab impetu fregit, mox inventa occasione vicit.

 Eutropio Breviarium historiae Romanae III, 9

 

Traducción literal

    

Inicio

 

Traducción literaria

Antología del Breviarium