[28] (1) Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. (2)  Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. (3) Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem.

Cayo Julio César  De Bello Gallico VI, 28, 1-3

 

Traducción literal

Traducción literaria

Inicio 

Antología De Bello Gallico