[30] <…> Ubi vineis actis aggere extructo turrim procul constitui viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam manibus aut quibus viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis prae magnitudine corporum suorum brevitas nostra contemptui est) tanti oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent? [31] Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui <…> se suaque omnia eorum potestati permittere dixerunt.

Cayo Julio César  De Bello Gallico II, 30-31 passim

 

Traducción literal

Traducción literaria

Inicio 

Antología De Bello Gallico