Declamas belle, causas agis, Attice, belle,
Historias bellas, carmina bella facis,
Componis belle mimos, epigrammata belle,
Bellus grammaticus, bellus es astrologus,
           Et belle cantas et saltas, Attice, belle.        5
Bellus es arte lyrae, bellus es arte pilae.
Nil bene cum facias, facis tamen omnia belle.
Vis dicam quid sis? magnus es ardalio.

                  Martialis epigrammata II, VII            

 

 

 

 

Traduccion literal

Antología latina

 

 

 

Traducción literaria

Inicio