LUPUS ET AGNUS

Lupus et agnus in fluvii ripa aquam potabant. Erat supra lupus longeque infra agnus. Agnus lupum videt et fugam temptat, sed etiam lupus agnum videt et causam iniuriae quaerit. “ Tua causa, dicit, aqua turbida est”. Agnus autem respondet: “Supra tu potas, lupe. De tuo loco ad meum aqua decurrit.” Tamen iniustus lupus timidum agnum necat et devorat. Sic  iniusti viri falsis verbis infirmos et innoxios saepe opprimunt.

 

Traduccion literal

Inicio

 

 Traducción literaria

Antología latina