[15] Interea ad Hispanias, ubi occisis duobus Scipionibus nullus Romanus dux erat, P. Cornelius Scipio mittitur, filius P. Scipionis, qui ibidem bellum gesserat, annos natus quattuor et viginti, vir Romanorum omnium et sua aetate et posteriore tempore fere primus. Is Carthaginem Hispaniae capit, in qua omne aurum, argentum et belli apparatum Afri habebant, nobilissimos quoque obsides, quos ab Hispanis acceperant. Magonem etiam, fratrem Hannibalis, ibidem capit, quem Romam cum aliis mittit. Romae ingens laetitia post hunc nuntium fuit. Scipio Hispanorum obsides parentibus reddidit; quare omnes fere Hispaniae uno animo ad eum transierunt. Post quae Hasdrubalem, Hannibalis fratrem, victum fugat et praedam maximam capit.

 Eutropio Breviarium historiae Romanae III, 15

 

Traducción literal

    

Inicio

 

Traducción literaria

Antología del Breviarium