[14] Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. (2) Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; (3) capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius.

 Cayo Julio César  De Bello Gallico V, 14, 1-3

 

Traducción literal

Traducción literaria

Inicio 

Antología De Bello Gallico