César pone en acción las legiones que había reservado

(5) Quod ubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, signum dedit. (6) Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. (7) Quibus submotis, omnes sagittarii funditoresque destituti, inermes, sine praesidio interfecti sunt. (8) Eodem impetu cohortes sinistrum cornu, pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie Pompeianis, circumierunt eosque a tergo sunt adorti.

Cayo Julio César Guerra Civil III, 93, 5-7

 

 

Traducción literal

Traducción literaria

        

Inicio 

Antología De Bello Civili